monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 12, 7
Sed secutus Numa quinquaginta dies addit, ut in CCCL et IIII dies, quibus XII lunae cursus confici credidit, annus extenderetur, atque iis L diebus a se additis, adiecit alios VI retractos illis VI mensibus, qui XXX habebant dies, id est, de singulis singulos, factosque L et VI dies in duos novos menses pari ratione divisit, ac de duobus priorem Ianuarium nuncupavit, primumque anni esse voluit, tanquam bicipitis dei mensem, respicientem ac prospicientem transacti anni finem, futurique principia.